- LATARA
- LATARAcastellum in Gall. Narbon. in agro Nemausensi. Lates teste Ioh. Poldo. Inter Ledum fluv. ac Mesuam ponit Mela: postea truncato nomine Latoe dictum. Hoc Maria filia Gulielmi Domini Montispeslulani, Petro Arragon. Regi et Barcinonensium Comiti inter alia, in dotem attulit, A. C. 1204. Rogerius Hovedenius portum Montispeslulani esse ait. Baudr. Latte, vicus Occitaniae, iuxta stagnum Magalonense, hinc l'Estang de Latte. Vix mill. pass. a Montespessulano in Austr. 4. ab ora sinûs Leonici. Vales. nunc castelli ruinae cernunrur ad Ledum fluv. prope Montispeslulanum: vulgo le Chasteau de Lates, aut la tour de Late: Hodieque Montispeslulanus portam habet Latarensem la porte des Lates. Alio nomine castrum Paludis quoque a siru dictum est. Ledus enim le Lez, postquam Lataram alluit, in stagnum effluit maritimum, maximum latissimumque, quod stagnum Laternam Plin. Tauram paludem Avien. Gall. l'estang du Tau, alias a vico Perotio proximo l'estang du Perez vocant. In hoc cum homine delphinos societate mugiles piscari, Plin. l. 9. c. 9. auctor est: et certe stagnum hodieque mugiles fert plurimos optimosque, piscium laudatissimis annumerandos. In illud effluit praeter Ledum amniculus Nemausensis le Vistre, item Vitturlus la Bidourle, et Barangius fluviolus Berange, partim que Nemausensi agro, partim Magalonensi attribuitur. Latara vero Magalonensis diceceseos est, Hadr. Vales. Notit. Gall. P. Mela l. 2. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.